Rozmiar: 15909 bajtów

CLIII.

1336, Februar 2. Breslau.

Hanco, der Sohn des Schulzen Kunad von Türpitz, verpflichtet sich dem Kloster künftighin einen Jahreszins von 6 1/2 Mark von der Scholtisei zu Türpitz zu entrichten.

[I]n nomine domini amen. Noverint universi presentium notitiam habituri, quod in nostra Apeczconis canonici et officialis Wrat. presentia, religioso viro domino Theodrico abbate monasterii de Kamencz ordinis Cystercienis parte ex una,, et Hancone, filio Cunadi sculteti de Tirpicz, parte ex altera, presentialiter constitutis, idem Hanco sponte libere, non coactus, nec deceptus, sed ex certa sciencia confessus et publice recognovit, se et suos successores legittimos teneri et esse obligatos predicto monasterio Kamencz in sex marcis et dimidia veri census annis sin­gulis et in perpetuum pro patre suo Cunado de Tirpicz predicto in, de et supra scultetia et omnibus bonis eius, molendino et taberna, constituens, se nichilominus pro dicto patre suo et suos heredes et legittimos successores principales huiusmodi census debitores, cuius census vide­licet medietatem tres marcas et fertonem solvere sub pena excommunicationis promisit in quolibet festo beatorum Philippi et Jacobi apostolorum et tres marcas cum fertone in festo beati Michaelis archangeli subsequenti, ita, quod quandocunque dictus Hanco aut sui heredes sive legit­timi successores dictum censum sive pecuniam non solverint in terminis prenotatis, quod nos vel alter ecclçsiasticus iudex, quicunque hossit et debeat in eum vel eos excommunicationis sententias promulgare, renuntians etiam circa premissa pro se et suis heredibus sive successoribus omnibus et singulis exceptionibus legis et canonis statuti, consuetudinis, appellationis, simulationis, doli, mali et specialiter capitulo: Odardus clericus ac legi dyvi Adriani et aliis omnibus et singulis, per que de iure vel de facto a solutione huiusmodi census posset aliqualiter supportari. Et nos officialis predictus idipsum eidem Hanconi et suis heredibus sive successoribus precipimus inviolabiliter adimplere. Actum Wratislavie in stuba habitationis nostre IIII° Nonas Februarii anno domini millesimo CCC°.XXX° sexto presentibus: religioso viro fratre Petro de Alavia ordinis Cysterciensis predicti, Ulrico famulo domini . . abbatis predicti necnon Nicolao notario et Peczcone familiaribus nostris et aliis multis testibus fidedignis. In cuius rei testimonium nostrum sigillum duximus presentibus appendendum.

Or. Perg. Das Officialatssiegel in rothem Wachs an einem schmalen Pergamentstreifen (wie bei No. CL.).


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów